Hľadaný výraz: 2Mach 6,29-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia. 30 Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “ Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior ”. 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.

1

mail   print   facebook   twitter